monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  DE VI SIT ACTIO. Quidam duos filios sub noverca amisit; dubia cruditatis et veneni signa insecuta sunt. tertium filium eius maternus avus rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de vi. 1  IUNI GALLIONIS. Violentus et impotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod servare tibi difficile est avo dona. Quotiens, miserrume puer, audies (a) noverca: 'quis est, fugitive, reductus es'? Habui filiam, quamvis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia divisit! natus est filius; [tertius] dixit: 'filius hic meus est'. natus est alter; dixit: 'hic patris est'. natus est tertius; dixit: 'hic avi est'. Cum quaereret iste filium, erant qui suaderent et dicerent: 'tace, meruit excludi'. CESTI PII. Quam causam rapiendi habui impotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem vidi. Habui filiam; de omnibus meis habeo dicendum 'habui'. Vagabatur lugubri sordidaque praetexta: omnes illi(us) miserebantur; quosdam etiam dicentis audivi: 'quid? iste puer matrem non habet? patrem non habet? avum non habet?' 2  ARELLI FUSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi. Sine apud me nutriatur. quid times? ne non admittare, cum veneris? Exposuisse hactenus iuvat; iam nunc fortuna aut noverca narranda est. Ut vidit me, haesit complexibus meis puer. osculabar miser, interrogabam de fratribus. dum interrogo, dum fleo, perveneram domum. Rogo, ne hoc causam meam peiorem fecerit, quod ille, quem rapui, unicus erat. 3  VOTIE(NI) MONTANI. (Si) mittis praeconem, adice illi omnia insignia: 'hic puer matrem perdidit, fratres amisit, novercam habet'; adfirmo tibi: non indicabit quisquis faverit. Erras et vehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. Utra tandem iustior querella est? pater ab avo unum repetit, avus duos a patre. VIBI RUFI. Raptor ille [et] impotens, dum moriuntur nepotes mei, ad ianuam steti. Plus habeo quod avo quam quod reo timendum sit. 4  FULVI SPARSI. Unus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam novercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indiciva patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem veni, non sum admissus: haec vera vis fuit. ARGENTARI. 'Per quos (venenum paravit, quos) conscios habuit? ' nescio; domi non fui. Amissa filia volui aliquem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: 'quid necesse est? quotiens videre volam, in domum veniam; quotiens volam, domum abducam'. Agamus tamquam adfines: tres habes bav1554.76 r filios, dividamus; et vide, quam non improbam divisionem desiderem: [et] ex tribus unum posco. Utinam omnis, quos perdidit, quaereret! 5  BLANDI. Cum tradere vellem puerum, nescio quis exclamavit: 'puer, nunc peristi! ' Nihil vobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicavi. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo. redderem, si pater quaereret. 6  Divisio. MONTANUS VOTIENUS in has quaestiones divisit: an in re vis sit. nulla, inquit, vis est: quae arma, quam pugnam, quae vulnera habet? volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem suum sustulit, immo venientem non potuit excludere. an, si pro illo fuit fieri vim, quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit: vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem villam armata manu, coniugem, liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris, ut medeantur, vim adferunt. an pro illo fuerit rapi: hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis. 7  GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putavit ex persona quam ex re: an cum avo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura, et hoc inter avum patremque interest, quod avo suos servare licet, patri et occidere. non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cum alieno, ut dicas: 'quid tibi (cum) illo? quis es tu? ' cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. quaedam iura non lege sed natura nobis attributa. nepotem suum avus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lascivientem feriet, nec iniuriarum quisquam cum illo aget. 8  et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: licet mihi, ut prosim, vim facere; deinde, huic profuit: an avo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu (ab)latus fecerit. hoc loco tractavit, quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus complexus est: etiamsi vim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; (deinde, an bono animo fecerit.) ait enim et de animo fieri controversiam avo et dicere patrem: 'non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam veneficam, me tamquam veneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.' 9  Colore ergo LATRO hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne viva quidem uxore bene sibi cum socero convenisse, mortua vero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero venisse illum cum convicio, cum vociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos (fuis)se, ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad invidiam et contumeliam ge(ne)ri venientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere. medicos vero suasisse, ne veniret et puerum bav1554.76 v confunderet et impleret suspicionibus. 10  SILONIS POMPEI color fuit, ut Latroni videbatur, qui controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum ad imbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos, qui graviter aegrotant; saepe et patrem non admissum. sic avo quoque intempestive venienti dictum: 'nunc non potes'. statim cum convicio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat hunc colorem optumum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est admissus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: 'nunc non potes', sed 'ex toto non potes'. 11  GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui videri potest alioqui thema evertere, parcius usus est: dictum est, inquit, illi: 'quiescit puer, paulum commorare; medici vetuerunt quemquam admitti'. scitis solere illos dicere: 'nec si pater venerit'. protinus iste clamare coepit: 'testor me non admitti' et tantum non tabellis signatis denuntiare. avum distuleram; accusatorem exclusi. iterum, inquit, venit cum convicio: 'iam unum occidistis, alterum occiditis! ' nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua invidia quaeritur. non est admissus, cum diceret se nepotem suum non videre velle sed inspicere. *** sic egit: veni, non ut istum accusarem sed ut me defenderem. +GALLIO+ hoc colore usus est: non admisi avum, quia dictum erat mihi hoc illum animo venire, ut raperet. 12  Ex altera parte colorem hunc CESTIUS induxit: timuisse se de puero; (nec) frustra, inquit: duos occiderat noverca. et ait: vellem ad vos nocentior venirem reus, vellem tres raperem. ARGENTARIUS hoc colore usus est: rogatum a puero avum. negabat, inquit, posse se vivere, si in illa relinqueretur domo. HISPANUS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum videram. 13  ALBUCIUS hoc colore usus est, ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; qui postea decessit, inter causas moriendi casum fratris fuisse. et servavit hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum avum, si tantum defendere se voluisset. 'quid ergo? quare rapuisti? ' amabam. huic maxime ab initio animum meum addix(er)am. in domo vestra (nihil) praeter ipsam domum timui. si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. 14  (MONTANUS VOTIENUS) MARCELLUM MARCIUM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor vobis illum: quidquid est, (meo) potius quam illius periculo fiat: ego rapui. 'ubi est? ' inquit; vivit, salvus est. veni et cum voles aspice. 'redde' inquit; solus ego abs(tuli)? age, monstrabo, si vis, quis ante me tibi filios abstulerit. VARIUS GEMINUS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas (aut) tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. 15  MONTANUS VOTIENUS, homo bav1554.77 r rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationibus non evitat, in scholasticis quoque evitare non potuit; sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus [ex] earundem rerum adnotatur iteratio. in scholasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. memini illum pro Galla Numisia apud centumviros tirocinium ponere. ex uncia heres erat patris sui Galla; obiciebatur illi veneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec veneficae. non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et(iam)nunc adiecit: relinquis nocenti nimium, innocenti parum. 16  ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut totas perdere. et plura multo, quae memoria non repeto. ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. idem in hac declamatione fecisse eum memini: erras, inquit, pater, et vehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste (si) invenitur, perit. deinde: quisquis puero favet, ne inveniatur, optet. deinde: puer, nisi avum sequitur, fratres secuturus est; desine quaerere quem, si inveneris, sic perdes, ut invenire non possis. et deinde: rapuit istum avos, ne raperet noverca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit, qui salvus est. 17  GLYCON hunc sensum semel dixit, sed genere corrupto: τοῦτο τὸ παιδίον ὅταν εὑρεθῆ, τότε ἀπολεῖται. habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit. dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit, ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia, quibus orator potest poetae similis videri, solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. ne multa referam, quae 'Montaniana' Scaurus vocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus esse; adiecit: Aeacidae fecunda fui. aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus IV <<<     >>> Casus VI
monumenta.ch > Seneca Maior > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik